Roswitha von Gandersheim

Libellum primum

Hunc libellum,
parvo ullius decoris cultu ornatum,
sed non parva diligentia inlaboratum,
omnium sapientium benignitati offero espurgandum,
eorum dumtaxat, qui erranti non delectantur derogare,
sed magis errata corrigere.

fateor namque,
me haut mediocriter errasse non solum in dinoscendis syllabarum naturis,
verum etiam in dictionibus componendis,
pluraque sub hac serie
reprehensione digna latitare;
sed errores fatenti facilis venia
vitiisque debetur pia correctio.

si autem obicitur, quod quaedam huius operis
iuxta quorundam aestimationem sumpta, sint ex apocrifis,
non est crimen praesumptionis iniquae,
sed error ignorantiae,
quia, quando huius stamen seriei coeperam ordiri,
ignoravi dubia esse,
in quibus disposui laborare.

at ubi recognovi,
pessumdare detrectavi,
quia, quod videtur falsitas;
 forsan probabitur esse veritas.
cum res sese ita habeant, tanto
ad perfecti defensionem opusculi permultorum iuvamine egeo,
quanto in ipsa inceptione minus ulla
proprii vigoris fulciebar sufficientia;
quia nec matura adhuc aetate vigens
nec scientia fui proficiens,
sed nec alicui sapientium affectum meae intentionis consulendo praesumsi enucleare,
ne prohiberer pro rusticitate.

unde clam cunctis et quasi furtim, nunc in componendis sola desudando,
nunc male composita destruendo,
satagebam iuxta meum posse, licet minime necessarium,
aliquem tamen conficere testum
ex sententiis scripturarum,
quas intra aream nostri
Gandeshemensis collegeram coenobii:
primo
sapientissimae
atque benignissimae
Rikkardis magistrae
aliarumque suae vicis instruente magisterio,
deinde prona favente clementia regiae indolis Gerbergae,
cuius nunc subdor dominio abbatissae;
quae aetate minor,
sed, ut imperialem decebat neptem, scientia provectior,
aliquot auctores, quos ipsa prior a sapientissimis didicit,
me admodum pie erudivit.

quamvis etiam metrica modulatio
femineae fragilitati difficilis videatur et ardua,
solo tamen semper miserentis supernae gratiae auxilio,
non propriis viribus, confisa,
huius carmina opusculi
dactilicis modulis succinere apposui,
ne crediti
talentum ingenioli
sub obscuro
torpens pectoris
rubigine neglegentiae exterminaretur,
sed sedulae malleo devotionis percussum
aliquantulum divinae laudationis referret tinnitum,
quo, si occasio non daretur
negotiando aliud lucrari, ipsum tamen in aliquod saltim extremae utilitatis transformaretur instrumentum.

unde quicumque lector, si recte et secundum deum sapias, egenti paginae,
quae nullius praeceptoris munitur auctoritate,
opem tuae rectitudinis ne pigriteris adhibere,
deo videlicet, si quid forte probetur recte compositum,
meaeque neglegentiae designando universale vitiorum,
nec tamen vituperando,
sed indulgendo,
quia vis frangitur obiurgationis,
ubi intervenit humilitas confessionis. |

Rezension I Buchbestellung I home III07 LYRIKwelt