Horaz

Ode I 9

vides ut alta stet nive candidum
soracte nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto

dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum sabina
o thaliarche merum diota

permitte divis cetera qui simul
stravere ventos aequore fervido
deproeliantis nec cupressi
nec veteres agitantur orni

quid sit futurum cras fuge quarere et
quem fors dierum cumque dabit lucro
appone nec dulcis amores
sperne puer neque tu choreas

donec virenti canities abest
morosa nunc et campus et areae
lenesque sub noctem susurri
composita repetantur hora

nunc et latentis proditor intimo
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci

Rezension I Buchbestellung IV04 LYRIKwelt